

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 1: Versus 9
Erat lux vera.Omnis homo dicitur illa natura in homine, quae ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quae sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in coelis est, quasi in alio mundo sunt.